monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 3, 4
Et surrexit Ionas, et abiit in Niniven iuxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna Dei , itinere trium dierum: et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius. LXX: Et surrexit Ionas, et abiit in Niniven, sicut ei locutus fuerat Dominus. Erat autem Ninive civitas magna Deo, quasi itinere viae dierum trium: et coepit Ionas ingredi civitatem quasi itinere viae unius diei. Statim Ionas quod fuerat sibi imperatum opere perfecit. Ninive autem erat, ad quam pergebat propheta, civitas magna, et tanti ambitus, ut vix trium dierum posset itinere circumiri.